monumenta.ch > Plinius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 67
{XXI} aliquando et ipsae contrahunt mortis sibi causas, cum sensere eximi mella, avide vorantes, cetero praeparcae et quae alioqui prodigas atque edaces non secus ac pigras et ignavas proturbent. nocent et sua mella ipsis inlitaeque ab aversa parte moriuntur. tot hostibus, tot casibus - et quotam portionem eorum commemoro? - tam munificum animal expositum est. remedia dicemus suis locis; nunc enim sermo de natura est.